monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 8
Vult aliquis laudare Origenem? laudet, ut laudo: magnus vir ab infantia, et vere martyris filius: Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, succedens eruditissimo viro Clementi presbytero: voluptates in tantum fugit, ut zelo Dei, sed tamen non secundum scientiam ferro truncaret genitalia: calcavit avaritiam: Scripturas memoriter tenuit, et in studio explanationis earum, diebus desudavit ac noctibus. Mille et co amplius tractatus in Ecclesia locutus est: edidit innumerabiles praeterea commentarios, quos ipse appellat τόμους, et quos nunc praetereo, ne videar operum eius indicem texere. Quis nostrum tanta potest legere, quanta ille conscripsit? quis ardentem in Scripturis animum non miretur? Quod si quis Iudas zelotes opposuerit nobis errores eius, audiat libere: Interdum magnus dormitat Homerus. Verum opere in longo fas est obrepere somnum.